monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 107
{LXVII} Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur, dicemus de iis, quis totis corporibus grassantur. remedia autem haec communia invenio aput auctores potanda: dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis sucum e scordio, item Vettonicae, quae pota colorem plumbeum corporis privatim emendat, gratiorem reducit.